monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 33, 8
Pensemus quantae pietatis peccatricem mulierem non solum ad se admittere, sed ei etiam ad tangendum pedes praebere. Consideremus gratiam misericordis Dei, et damnemus multitudinem reatus nostri. Ecce peccatores videt et sustinet, resistentes tolerat, et tamen quotidie per Evangelium clementer vocat. Confessionem nostram ex puro corde desiderat, et cuncta quae delinquimus relaxavit. Temperavit nobis districtionem legis misericordia Redemptoris. In illa quippe scriptum est: Si quis hoc vel illud fecerit, morte moriatur. Si quis haec vel illa fecerit, lapidibus obruatur . Apparuit conditor et Redemptor noster in carne, confessioni peccatorum non poenam, sed vitam promittit; mulierem sua vulnera confitentem suscipit, et sanam dimittit. Inflexit ergo ad misericordiam duritiam legis, quia quos iuste illa damnat, ipse misericorditer liberat. Unde bene quoque in lege scriptum est quia manus Moysi erant graves; sumentes ergo lapidem, posuerunt subter, in quo sedit; Aaron autem et Hur sustentabant manus eius . Moyses quippe sedit in lapide, cum lex requievit in Ecclesia. Sed haec eadem lex manus graves habuit, quia peccantes quosque non misericorditer pertulit, sed severa districtione percussit. Aaron vero mons fortitudinis, Hur autem ignis interpretatur. Quem itaque mons iste fortitudinis signat, nisi Redemptorem nostrum, de quo per prophetam dicitur: Erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium ? Aut quis per ignem, nisi Spiritus sanctus figuratur, de quo idem Redemptor dicit: Ignem veni mittere in terram ? Aaron ergo et Hur graves manus Moysi sustinent, atque sustentando leviores reddunt, quia Mediator Dei et hominum cum igne sancti Spiritus veniens mandata legis gravia, quae dum carnaliter tenerentur portari non poterant, tolerabilia nobis per spiritalem intelligentiam ostendit. Quasi enim manus Moysi leves reddidit, quia pondus mandatorum legis ad virtutem confessionis retorsit. Hanc nobis sequentibus misericordiae promissionem innuit, cum per prophetam dicit: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vival . Hinc iterum sub Iudaeae specie unicuique peccatrici animae dicitur: Si dereliquerit vir uxorem suam, et illa recedens duxerit virum alterum, nunquid revertetur ad eam ultra? nunquid non polluta et contaminata erit mulier illa? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis, verumtamen revertere ad me, dicit Dominus . Ecce paradigma turpis mulieris dedit. Ostendit quod post turpitudinem recipi non possit. Sed hoc ipsum paradigma quod protulit per misericordiam vincit, cum dicit fornicantem mulierem recipi nequaquam posse, et tamen ipse fornicantem animam ut recipiat exspectat. Pensate, fratres, pondus tantae pietatis. Dicit quod fieri non potest, et demonstrat quia hoc ipse facere etiam contra morem potest. Ecce vocat, et quos inquinatos denuntiat, hos etiam amplecti quaerit, a quibus desertum esse se queritur. Nemo ergo tantae misericordiae tempus perdat, nemo oblata remedia divinae pietatis abiiciat. Ecce superna benignitas aversos nos revocat, et nobis revertentibus suae clementiae sinum parat. Unusquisque ergo penset quo debito constringitur, quando illum Deus exspectat, nec contemptus exasperatur. Qui ergo permanere noluit redeat, qui stare contempsit saltem post lapsum surgat. Quanto nos amore conditor noster exspectat insinuat cum per prophetam dicit: Attendi, et auscultavi, nemo quod bonum est loquitur; non est qui recogitet in corde suo et dicat, Quid feci? Certe nunquam cogitare mala debuimus. Sed quia cogitare recta noluimus, ecce adhuc sustinet, ut recogitemus. Videte tantae pietatis sinum, considerate apertum vobis misericordiae gremium; quos male cogitantes perdidit, bene recogitantes quaerit. Ad vos ergo, fratres charissimi, ad vos oculos mentis reducite, et poenitentem peccatricem mulierem in exemplum vobis imitationis anteferte; quaeque vos in adolescentia, quaeque in iuventute deliquisse meministis, deflete; morum operumque maculas lacrymis tergite. Amemus iam Redemptoris nostri vestigia, quae peccando contempsimus. Ecce, ut diximus, ad recipiendos nos supernae pietatis sinus aperitur, nec maculosa in nobis vita contemnitur. Per hoc quod inquinationem nostram perhorrescimus, internae iam munditiae concordamus. Revertentes nos Dominus clementer amplectitur, quia peccatorum vita ei esse indigna iam non potest, quae fletibus lavatur in Christo Iesu Domino nostro, qui vivit et regnat cum Patre Deus in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum. Amen.